58. X – Vim habet duplicis consonantis, modo /cs/ modo /gs/ et transit in has litteras /c/g/f/ et /u/ consonantem. In /c/ ut pax-pacis, in /g/ ut lex-legis, in /f/ ut officio, in /u/ consonantem ut nix-nivis. Nulla sillaba terminatur in /x/ in media dictione nisi sic composita ab hac prepositione /ex/, unde notandum quod illa prepositio /ex/ manet integra cotienscumque componitur cum aliqua dictione incipiente a vocali, vel ab hiis quinque consonantibus /c/q/p/t/s/ ut exaro, exeo, exigo, exoleo, exuro48, exquero, expeto, extraho, exequor. Voluerunt quidam quod in exequor remaneret /s/ quod non est verum, iuxta id quod dicitur. /x/ precedente fugit/s/ de parte sequente . 59. Sicut etiamque in aliis, ut exanguis, quod componitur ex /ex/ et sanguis. Si autem hec prepositio /ex/ componatur cum dictione incipiente ab /f/, tunc mutatur in /f/, ut officio, effero, unde dicitur: /x/ tunc mutatur /f/ littera si comitatur . Cum quibus autem dictionibus componatur /e/ et cumquibus ex dictum est superius hoc [e]xenium, id est munus, a quo per compositionem hoc exenium, el presente, de hoc facta est mentio quia sepe corrupte scribuntur per /s/.
59. Y – Idem elementum representat cum vocali. Sciendum quod non utimur /y/ nisi in grecis vel barbaris dictionibus.
60. Z – Vim habet duplicis consonantis, ideo dicitur littera duplex, pro hac vero littera sed (secundum) quod dicitur per quosdam usque ad tempus Augusti ponebatur duplex /s/ quod adhuc de consuetudine quorundam civitatum servatur. Hec littera ut vult Priscianus causa grecorum vel barbarorum nominum est inventa, unde solum in illis scribenda est. Sciendum contra quod hec littera sicut /x/ non potest poni in principio sillabe sequente alia consonante, ita ipsa, et hoc est quia ambe, videlicet /x/ et /z/, duplices sunt. Hec littera non finit sillabam per50 hoc patet quod male scribunt quidam quasdam dictiones per duplex /z/, in quo pluribus modis erratur, ut de se patet cum nulla duplex geminari possit. Si ergo in media dictione sit /z/ tunc vel omne quod precedens sillaba terminetur in vocalem, vel in /n/ vel in /r/, ut gaza, zinzibar, zucarum, aborzones, nomen regis, manzo. Unde dicitur: finitur vocalis /n/r/z/ sequente .
Expliciunt regule ortographie prudentis viri maiistri Gori de Aretio.
|
|