Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 89


XLVII. Alio quoque tempore magnam aliquam
fagum, quę prope cellam eius adstabat, incidi precępit. Erat
autem fagus ita cellę acclinis et imminens, ut iuxta humanam
opinionem, si cecidisset, totum mox ędificium indubitanter obrueret.
Cumque operarii vellent iussa perficere, sed ruinam arboris formidarent,
ille ut nequaquam timeretur instabat. Itaque cum,
inpactis circumquaque securibus, in ipsa iam arboris viscera
veniretur, arbor autem super beatum virum non iam dubie
impetum minabatur, cęperunt omnes rogare et vocibus clamosis
vehementer insistere ut si cellam postponeret, semetipsum exiens
conservaret. Ille autem nequaquam eorum clamoribus acquiescens,
ut cęptum cito perficerent diffinite precepit. Postremo
fagus gravissimo sonitu corruens, ita aliorsum est ex divina virtute
proiecta, ut cunctis mirantibus cella omnino maneret inlęsa.
Omnes igitur tanto obstupefacti miraculo lętas ad cęlum
voces tollunt et immensas Deo gratias referunt.

1



5




10




15
Torna all'inizio