Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1122


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de descensu Christi ad inferos; et circa hoc quaeruntur duo:
1. De descensu Christi ad inferos; 2. De effectu quem ibi fecit.
ARTICULUS 1
Utrum Christus ad inferos descenderit
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus ad infernum non debuit descendere. Sicut enim dicit
Augustinus ad Dardanum, nomen inferni in Scriptura semper in
malo accipitur. Sed id quod semper in malo accipitur, Christo non competit.
Ergo nec descendere ad infernum.
2. Praeterea, Christus non descendit in mundum, nisi ut mundum liberaret. Sed
per passionem non solum liberavit eos qui in mundo erant, sed etiam eos qui in
inferno detinebantur, soluto pretio pro peccato, pro quo detinebantur. Ergo
videtur quod ad infernum descendere non debuit.
3. Praeterea, descendere ad infernum importat poenam damnationis pro peccato.
Sed in Christo nullum peccatum fuit. Ergo nec aliqua damnatio sibi competit.
Ergo ad infernum descendere non debuit.
SED CONTRA est quod dicitur in symbolo: «Descendit ad inferos».
Praeterea, Act. 2, 24: «Quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni». Ergo
videtur quod in inferno fuerit.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod descenderit usque ad infernum damnatorum. Ipse
enim sua morte humanum genus non solum liberavit a peccato originali, sed
etiam ab actuali. Sed infernus damnatorum est locus poenalis respondens peccato
actuali, sicut limbus patrum locus debitus pro peccato originali. Ergo
videtur quod etiam in illum infernum descendere debuerit, sicut in limbum
descendit.
2. Praeterea, Christi ascensio respondet suo descensui, quia qui ascendit ipse
est et qui descendit, Eph. 4. Sed ipse ascendit super omnes caelos. Ergo debuit
etiam usque ad inferiorem infernum descendere.
3. Praeterea, Eccli. 24, 45, dicitur: «Penetrabo omnes inferiores partes terrae
et inspiciam omnes dormientes». Sed inferiores partes terrae sunt infernus
damnatorum, in quo aliqui de dormientibus, idest mortuis, sunt. Ergo videtur
quod ipse in illum infernum descenderit.

Torna all'inizio