QUAESTIO 2
Hic est duplex quaestio. Prima de timore, de quo agitur hic. Secunda autem de
aliis donis exequentibus, scilicet pietate et fortitudine.
Circa primum quaeruntur tria: 1. De timore in generali; 2. De timore servili;
3. De timore filiali.
ARTICULUS 1
Utrum definitio Damasceni de timore sit bona
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Damascenus inconvenienter timorem definiat, dicens:
«Timor est desiderium secundum systolem movens». Desiderium
enim ad concupiscibilem pertinet; timor autem est in irascibili. Ergo timor non
est desiderium.
2. Praeterea, desiderium est respectu boni. Sed obiectum timoris est malum;
unde Philosophus dicit in 3 Ethic., quod timor est expectatio mali. Ergo timor
non est desiderium.
3. Praeterea, desiderium ad persecutionem pertinet. Sed timor est fuga mali, ut
dicit Glossa, Ioan. 10. Ergo timor non est desiderium.
4. Praeterea, secundum systolem movere, est movere secundum contractionem.
Sed tractio cum sit motus corporalis cordis, non est in omnibus in quibus est
timor scilicet in Angelis. Ergo male definit timorem.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod Magister hic male distinguat timoris partes. Quia
secundum Philosophum, si unum oppositorum dicitur multipliciter,
et reliquum. Sed timor et spes sunt opposita. Cum igitur spes non dicatur multipliciter,
nec timor distingui debet.
2. Praeterea, passiones et actus et habitus diversificantur secundum obiecta.
Sed idem est obiectum timoris mundani, servilis, et initialis, scilicet poena.
Ergo videtur quod non debeant ad invicem distingui.
3. Praeterea, perfectum et imperfectum circa amorem non diversificant caritatem.
Sed timor initialis et castus non differunt nisi secundum perfectum et
imperfectum. Ergo non debent distingui ad invicem.
|
|