dispositi ut sunt sufficientes auditores moralium, per
quae se et alios gubernare cognoscant. Sic ergo regendi
sunt iuvenes a decimoquarto anno ultra: ut a decimoquarto
anno usque ad vigesimumprimum, vel usque
ad vigesimumquintum, vel usque ad vigesimumseptimum.
Si vero quaeratur, qualiter ab illo tempore
ultra regendi sunt homines: quia tunc quasi pervenerunt
omnimode ad suma perfectionem, debent esse tales,
ut sciant seipsos regere et gubernare. Ex tunc ergo
non indigent paedagogo, sed per ea quae diximus in primo
libro qui est de regimine sui, possunt documenta accipere,
qualiter seipsos regant.
Quod non omnes cives aequaliter exercitandi
sunt ad corporalia exercitia, et labores.
Cap. XVIII.
Omnes iuvenes volentes vivere vita politica, aliquo
modo exercitandi sunt ad corporales labores. corporalis
enim exercitatio si moderata sit, omnibus videtur
esse proficua, eo quod faciat ad quandam sanitatem,
et ad quandam bonam dispositionem corporis: calefacto
enim corpore per aliquos moderatos ludos motus,
expelluntur ab ipso superflua et nocua. Specialiter tamen
huiusmodi exercitatio videtur esse proficua volentibus
civiliter vivere: nam quia tales non multum vacant
inquisitioni veritatis, nec in spiritualibus delectationibus;
expedit eis vitent inertiam, et ut vitent solicitudinem
illicitam, exercitari aliquibus laboribus
corporalibus licitis. Expedit enim volentibus politice
vivere tam civibus quam nobilibus, tam regibus et
principibus, quam aliis, non omnino cessare a corporalibus
actibus vel laboribus, nec omnino inexercitatos
esse circa armorum usum. Exercitatio enim corporalis
|
|