Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 199


31. De Constante imperatore, filio Constantiniani, et cronica sui temporis.
Anno ab incarnatione Domini 642. pulso cum matre Heraclona, Constans, Constantiniani filius, 58. ab Augusto,
regnavit. Hic cum in eandem quam avus suus Heraclius heresim fuisset lapsus, Martinum papam, eo quod Paulum
patriarcham, Pirrum et Cyrum habita synodo excomunicasset, aput Cersonam in exilium misit; ubi multis miraculorum
signis refulgens, migravit ad Dominum. Porro Constans, congregata sub Vitelliano papa sinodo, heresim abdicavit, ac
beato Petro mire magnitudinis euangelia, auro cooperta, gemmis ornata, misit. Ipse vero non multis post diebus Italiam
a Longobardorum potestate eripere volens, per equora navigando, Tarentum applicuit. Post Beneventum veniens, omnes
pene civitates, quas Longobardi inhabitabant, cepit. At civitatem Nuceriam ad solum usque prostravit; deinde accepta
obside sorore Rumaldi, scilicet Grimaldi regis filia, Neapolim iter flectit. Inde ad Urbem iter tendens, Vitellianum
papam in 7. miliario obvium cum clero et populo habuit; ac ita honorifice Romam ingressus, beato Petro pallium auro
textum obtulit. Cogitabat autem imperium ad Urbem retransferre, eo quod Constantinopolitanos, qui ei de sacrilegio
in Martinum papam commisso consilium dederant, tamquam hereticorum fautores exosos haberet. Huius diebus beata
Gerdrudis virgo, Pipini Grossi filia, beato fine quievit. Dagoberto quoque mortuo, Glodoveus, filius eius, successit.
Nam alius filius, Sigibertus scilicet, dum adhuc viveret, Austrasiam reliquerat; eumque Cuniberto Coloniensium presuli
et Pippino Grosso commendaverat. Constans imperator Eraclius ab Urbe digressus, Siciliam ingreditur.
Ubi per sex annos moratus, fraude suorum in balneo occiditur, anno imperii sui 8. Quo mortuo, milites quendam
[virum] Mitium nomine imperatorem creaverunt. Hoc comperto, Constantius, Constantiniani filius, intravit
Siciliam, et Mitium cum interfectoribus patris sui occidit. Rebusque in Esperia compositis, Constantinopolim redit.
Cetera de Eraclio Constante versus habent.
De eodem Constante imperatore Eraclio et de papa sui temporis.
Temporis Eraclii fertur Leo papa sedere,
Annos vita decem mensemque refertur habere,
Pollet in eloquio, scripta beata ferens.
Temporis Eraclii nunc papa venit Benedictus,
Ter ternos menses vivit, tumuloque relictus,
Octo dies tenuit, quos sibi vita dedit.
32. De Theodosio imperatore, filio Constantis Eraclii, et cronica sui temporis.
Anno ab incarnatione Domini 670. Teodosius Constantinus, filius Constantis Eraclii, cum duobus suis
filiis, Eraclio et Tyberio, 59. ab Augusto, sortitur imperium. His diebus Ansgisus, [pater Pipini Grossi], filius
beati Arnulfi Metensis episcopi, qui maior domus primus fuerat, in regno Francorum dignitatem maioris domus
adipiscitur. Constantinus Teodosius anno imperii sui 17. vitam finivit.
33. De Iustiniano imperatore, filio Teodosii, et cronica sui temporis.
Anno ab incarnatione Domini 686. Iustinianus, Teodosii Constantini filius, 60. ab Augusto, imperat. Iste
composuit pacem cum Sarracenis, et Africam ab eis liberatam imperio Romano subposuit.
34. Hic incipit progenies omnium Karulorum ab Angisio, filio Arnolfi episcopi Metensis,
qui prius fuerat dux Francorum et maior domus.

Eo tempore [Grossus] Pippinus, filius Ansgisi, factus maior domus, totum regnum administrabat Francorum.
Cuius Pippini Grossi ab hoc loco in antea anni et gesta ponuntur in catalogo regum Francorum. Reges
enim Francorum a temporibus istius Pipini Grossi [filii Ansgisi], qui erat maior domus, omnibus
regni negotiis et honoribus denudati, nomine solo regnabant. Econtra maiores domus curam et fortitudinem
regni tenebant.
Iustinianus a Leontio patricio, quem ipse per tres annos in vinculis tenuerat, naso et labro mutilatur. Qui
Leontius per tres annos occupat imperium, ipso imperatore mutilato interim in exilio detento. Post illos tres autem
annos Tiberius, qui cognominatur Absmarus, eidem Leontio similiter nasum abscidit, eundemque in monasterium trusit,
atque ipse regnum usurpatum septem annis detinuit. His diebus sub Sergio papa septima synodus Aquilegie congregatur.
Iustinianus, quem Leontius patricius prius mutilaverat, per adiutorium Torbellis regis Bulgarie urbem
Constantinopolim captam recepit et postmodum per sex annos tenuit. Iste tunc cepit Tiberium et Leontium. Quos

Torna all'inizio