oblatam simplicem veritatem referre facile poterant, in componendis  
quę nesciunt, casso labore desudant, et quo se pro Deo  
stare quasi adiutores autumant, eo ut revera falsi testes contra  
Deum pertinaciter pugnant, apostolo Corinthiis attestante, qui  
ait: «Si Christus non resurrexit, inanis est predicatio nostra,  
inanis est fides vestra»; deinde subiungit: «Invenimur  
falsi testes Dei, quoniam diximus testimonium adversus Deum  
quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit». Sed  
quia necessitate ad scribendum coacti, velut commoti ista premisimus,  
iam precibus eius de quo loquimur, Deo opitulante, ad narrationis  
ordinem veniamus.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
 
  |