quia indicatur, quod eam habeat vel habere affectet.
Innumerabilibus enim modis tam actu
quam voce fiunt indicia, quorum diversitatem
non posset aliquis plenarie assignare. Est et
notandum, quod omne indicium est coniectura.
/*
Signum est, quo secretum quandoque perpenditur,
ut cum aliquis vel aliqua pallet vel rubet
repentino motu, pro quo significatur verecundia
vel ira. Et non accipio hic signum, nisi
quantum pertinet ad amorem, quoniam signi
acceptiones infinite sunt. Preterea largo modo
potest signum indicium dici et econverso.
Suspirium est passio anime innata ex spirituum
suspensione; vel suspirium est ingens inspiratio
cum vehementi spirituum suspensione;
vel suspirium est vehemens spirituum passio ex
valida cogitatione; vel suspirium est repentinus
et inopinatus spirituum sonitus proveniens ex
anime labore. Dicitur autem suspirium a spirituum
suspensione, quoniam cum anima reducit
ad memoriam felicitatem quam habuit aut doloris
immensitatem vel immensum gaudium
seu contrarium vel futurum incomodum, suspenditur
spiritus, quia constringitur cor ex eo,
|
|