Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 80


X. Questio super hac pace.
Movebitur autem forte hic quispiam, quomodo eternam inter se pacem
habere angelicas virtutes dixerimus, quas in Daniele certare contra
invicem audimus: Ego veni, inquit unus angelus, propter sermones tuos;
princeps autem Persarum
, id est angelus prelatus illi genti, restitit michi
viginti et uno diebus. Et ecce Michahel unus de principibus primis venit in
adiutorium meum
. Et paulo post: Nunc revertar, ut prelier adversus principem
Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Grecorum veniens
.
Sed sic tradidit pater Gregorius: Tunc angeli contra se veniunt,
quando subiectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam
sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro iniuste
agentibus decertant, sed eorum facta iuste iudicantes examinant. Cumque
uniuscuiusque gentis vel culpa vel iustitia ad supern
um consilium ducitur,
eiusdem gentis prepositi optinuisse vel non optinuisse in certamine perhibentur.
Quorum tamen omnium una est victoria, sui super se opificis
voluntas summa; quam dum semper aspiciunt, quod optinere non valent
,
nequaquam volunt.
XI. De pace angelorum ad homines.
Denique pax angelorum ad homines, id est inter angelos et homines, est
in divini famulatus obsequium similium officiorum coymaginata concordia
et in eadem celestis patrie velut cuiusdam civitatis iura facta conscriptio,
sicut Paulus meminit ad Ebreos: Accessistis, inquit, ad Syon montem
magnum et civitatem dei viventis, Ierusalem celestem et multorum milium
angelorum frequentiam et ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in celis
.
Et rursum alibi: Nostra autem conversatio in celis est.

Torna all'inizio