Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 269


CAPITULUM NONUM.


DE REGE ET AVE.


Et est de sociis qui inimicantur ad inuicem, et quomodo
debeant se cauere ad inuicem.

Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi
parabolam de viro adherenti inimico suo vt iuuentur ad inuicem,
donec euadent a periculo quod timent. Nunc autem
affer mihi [parabolam] de viris inimicantibus ad inuicem qualiter
se ad inuicem oportet preseruare. Et ait philosophus:
Viri prudentes et discreti non debent confidere in suis inimicis,
etiam si pandant sibi dilectionem et fraternitatem,
quemadmodum egit auis erga regem cuius filium orbauerat.
Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus:
Dicitur fuisse quidam rex in India, qui habebat avem
vnam Pi[n]zam nomine, que docta erat loqui et intelligere
sermones hominis. Cui vnus erat pullus. Et mandauit rex cuidam
puelle domus vt conseruaret et nutriret eam diligenter.
Postea vero peperit vxor regis filium, et adherens
pullus ipsi puero ludebat cum eo, et conuersabantur tota
die, stantes et comedentes et sollicitantes simul. Pinza vero
ibat singulis diebus ad quendam montem ferens duos fructus
ex dactilis, quorum dabat alterum pullo suo, alterum vero

Torna all'inizio