Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 140

Tomus II


Cap. CXXIV.
Informatio justitiae de non molestandis religiosis,
contra privilegium et statutum.
Pro parte Prioris, et fratrum hospitalis sancti
Johannis Hierosolymitani, in Pisis,
cum querela nostrae fuit expositum Majestati:
quod cum domus ipsa a Majestate nostra
privilegium immunitatis obtinuerit, de non
conferendo in aliquibus exactionibus tributorum
et collectarum communi Pisano, ratione
possessionum et rerum ipsarum, quas in civitate
ipsa habent et tenent: per te et ordinationes
tuas ad praesens, sicut dicunt, contra ejusdem
privilegii nostri, et statuti ejusdem civitatis
tenorem compellas eosdem ad exactiones
praefatas indebite persolvendas. Cumque supplicarint
idem Prior et fratres, sibi super hoc
secundum justitiam provideri: supplicationibus
eorum benignius inclinati, fidelitati tuae
praecipiendo mandamus: quatenus, si est ita,
contra ipsorum privilegii et statuti tenorem
memoratos Priorem et fratres, ad persolvendas
exactiones ipsas, indebite non compellas,
nec permittas eos contra hoc in aliquibus molestari:
et si quid praeterea est ab eis injuste ablatum,
eisdem restitui facias, ut est justum.
Cap. CXXV.
Responsalis commendationis de praeteritis, et
hortans ad futura.
Gratanter recepimus devotionis vestrae literas,
quas nuper culmini nostro fideliter

Torna all'inizio