Papias: Ars Grammatica

Pag 129


"lac, lactis"; "allec, allecis"; "caput, capitis". 54 De penultima quere
post quintam declinationem. 55 Genitiuus autem in is correptam
desinit in omnibus, ut "poematis", "monilis", "leonis" (excipitur
"hec uis", "huius uis"); et secundum Grecos in os , ut "patros". 56
Datiuus nascitur a genitiuo, ablata s et producta i , ut "maris,
mari". 57 Corripitur tamen in Grecis raro a poetis, ut "Palladi".
58 Accusatiuus fit a genitiuo, modo in em , modo in im , ut
"patrem", "nauim"; aliquando etiam in a correptam uel in en productam
secundum Grecos, ut "ethera", "Daten", "Titana" et "Titan"
(pro "Titanem"), sicut et in aliis declinationibus, ut "thoraca" pro
"thoracam". 59 In neutro uero similis est accusatiuus nominatiuo,
ut "scelus". 60 In im igitur solummodo illa faciunt que in is
terminant nominatiuum et genitiuum, queque plerumque sunt
Greca uel propria, s in m mutantia, ut "Tiberis, Tiberim",
"Araris, Ararim", "Tigris, Tigrim", "Syrtis, Syrtim". 61 Preterea
Latina, ut "turrim", "pupim", "restim", "securim", "sitim", "uim",
"magudarim", "peluim", "tussim", "burim"; ex quibus tamen etiam

Torna all'inizio