2. Praeterea, tendere in Deum est actus fidei formatae. Sed articuli est tendere
in Deum, ut patet per alteram definitionum assignatarum. Ergo articulus potest
esse informis, et formatus.
3. Praeterea, unus articulus est: «Credo in Deum». Sed hic est actus fidei formatae.
Ergo articulus est etiam formatus et informis.
SED CONTRA in articulis fidei non differt peccator et iustus. Differt autem secundum
formationem et informitatem. Ergo formatio et informitas non pertinent ad
articulos.
Praeterea, mutare articulos non est in potestate hominis. Sed informitas est in
potestate hominis, inquantum ex peccato causatur. Ergo informitas non consideratur
circa articulum.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod articuli non debuerunt colligi in symbolo. Quia tota
fides sufficienter per Sacram Scripturam instruitur. Ergo superfluum fuit symbolum
condere.
2. Praeterea, symbolum proponitur ut regula fidei, cuius actus est assentire.
Sed, sicut dicit Augustinus in epistola 19 ad Hieronymum, solis Apostolis et
Prophetis est hic honor exhibendus, ut quaecumque dixerunt, haec ipsa vera
esse credantur. Ergo post symbolum Apostolorum non debuerunt alia symbola
fieri.
3. Praeterea, quaeritur, quare symbolum Apostolorum et Nicaenum dividitur in
tres partes secundum tres personas; symbolum autem Athanasii secundum divinitatem
et humanitatem partitur.
4. Praeterea, quaeritur, quare symbolum Apostolorum dicitur submisse in
Prima et Completorio; alia vero duo alte, unum post Evangelium, alterum in
Prima.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod «articulus» nomen graecum
est; et importat indivisionem; unde membra quae non dividuntur in alia
membra, dicuntur articuli: et secundum istum modum conclusiones quae inquiruntur
in aliqua scientia vel aliquo tractatu, dicuntur articuli: quia ex eis, sicut
ex quibusdam principiis indivisibilibus, consurgit collectio quae tractatum perficit:
et sic in iudiciis ea quae per testes probata sunt vel probanda, dicuntur
articuli.
|
|