[9] Is autem Petrus, qui patria pulsus fuerat, comitante illo Georgio diacono et Gregorio quodam presbitero una cum duodecim propriis servis ad Hwidonem marchionem, Berengarii regis filium, pervenit. Qui eum devote suscipiens, patri Berengario regi presentavit; a quo similiter cum honore susceptus, ut secum ad Spoletensem seu Camerini marchiam debellandam properaret invitatus est. Qui rediens, accepta a rege licentia de Veneticis vindicandi, Ravennam adiit, ubi cuiusdam relatione didicit septem Veneticorum naves in porto qui vocatur Primarius fore, quae negotiis honerate Fanensem urbem proficisci disposuerant. Tum sex Ravennatum navibus adeptis, contra easdem hostiliter irruens, eas absque obstaculo comprehendit sicque Ravennam reversus est.
[10.] Interea mortuus est Petrus dux, pater ipsius, qui decem et septem annis rexerat ducatum. Post filii quidem eiectionem non plus quam duobus mensibus et quattuordecim diebus vixisse fertur.
Anno igitur incarnationis domini nostri Ihesu Christi nongentesimo quinquagesimo nono omnis Veneticorum multitudo una cum episcopis et abbatibus convenere et sacramenta oblivioni tradentes cum trecentis pene navibus preparatis Ravennam, ut supradictum Petrum in ducatus honorem restituerent, properarunt. Quem suscipientes cum tali apparatu ad palatium duxerunt sacramentorumque fide principem iterum recrearunt.
[11.] Qui non post multum tempus, nacta occasione, maritale thorum Iohaniae uxori suę interdiciens, in sancti Zachariae zoenobio monachicam vestem vi eam recipere coegit. Filium siquidem quem ex ea habuit, Vitalem nomine, clericum devovens, Gradensem patriarcham postmodum fieri promovit. Deinde Hugonis marchionis sororem, Hwalderada nomine, in coniugio accepit, a qua servorum ancillarumque copiis prediisque maximis dotalicii iure acceptis, exteros milites de Italico regno, cum quibus defendere et possidere predicta predia posset, acquirere studuit.
Nempe tante audaciae fuisse fertur quo et subditos virtutis rigore plus solito premeret extraneosque sibi obsistentes ulciscendo devinceret. Ferrariensis quippe castelli populum potentissime debellavit; Opiterginum quidem castrum
|
|