Furiarum nomina universa cum ethymologiis			c.100r.a 
// et proprietatibus nominum. 						c.100r.b 
Rubrica LXXX 
Ponamus consequenter nomina quibus a vatibus distribuuntur.  
Primo dicuntur Furie, quia viciorum stimulis 
mentes feriant1 easque faciant insanire. Nam ducunt homines 
ad furorem cunctorum scelerum. Ultrices dicuntur, 
quia penam conferant sceleratis. Eumenides nominantur 
ab"  eu"  , quod est "  bonum"  , et "  mene"   "  defectus"   
et "  dea-dee"  , quasi "  dee deficientes a bonitate"  . Herine 
dicuntur ab "  her"  , quod est "  lix"  , et "  natus-ta-tum"  , quasi 
"  nate ad lites provocandas"  . Dire, quasi "  deorum ire"   
idest ministre divine iusticie. Dicuntur similiter a poetis 
Canes Plutonis: teste Servio, easdem Virgilius nominat 
in li. VI, dicendo: 
"  Viseque canes ullulare per umbram"  , 
et Lucanus dixit similiter in li. VI: 
"  Stigiasque canes in luce superna destituam"  . 
Arpie dicuntur similiter iuxta id Virgilii in III° Aen. , 
ubi Celeno Arpia sic locuta est: 
"  Vobis Furiarum ego maxima pando"   etcetera7. 
Require in li. Insul.  c. Strophades et in li. Vir. , ubi agitur 
de Phyneo, rege Archadie, et in li.  de Or. aer. c. Arpie. Parce 
dicuntur quia nemini parcant. Require in li. Vir. c. Fatum.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |