Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 40


per ordinem. Ultima oratione dicta cantor et alter frater, quem uoluerit,
induti cappis incipiant in choro letaniam ternam hoc modo: Cantores
Kyrieleison , dexter chorus similiter respondeat Kyrieleison , deinde sinister
et caetera eodem modo usque ad finem letaniae; ternos sanctos de
unoquoque ordine dicant. Ad singula sanctorum nomina uterque chorus
inclinet, cantores ad nullum. Incepta letania fratres accedant ad formas,
sicut in duodecim lectionibus; ad terciam sacerdos reuertatur in secretarium
et deposita casula et stola redeat in chorum. Cum dixerint cantores
Omnes sancti orate pro nobis , exeant de choro sacerdos, leuita, subdiaconus,
tres conuersi et induat se sacerdos casula, leuita dalmatica,
subdiaconus tunica. Finita letania pronuncient cantores tribus uicibus
alta uoce Accendite et tunc primum accendantur candelabra et caetera
luminaria, quae ante altare et circa altare sunt, et cantores incipiant
festiuum Kyrieleison et sacerdos cum processione solita ad altare procedat
et signa tunc pulsari incipiant nec desinant, usque ad finem Kyrieleison .
Et tunc primum det cantor cappas iis, qui Alleluia et tractum cantutari
sunt. Finito Kyrieleison incipiat sacerdos Gloria in excelsis deo . Quando
legetur euangelium, non teneantur candelabra sed solum thuribulum.
In hac consuetudine concordant omnes fere principales monachorum
aecclesiae, quae nostro tempore maioris auctoritatis sunt, sicut et in eo
quod offerenda et Agnus dei et communio ad hanc missam non dicuntur,
licet caetera festiue dicantur. In quibusdam quoque non improbandae
auctoritatis coenobiis, nec ante sacerdotem ad altare procedentem hac
die candelabra portantur.
Celebrata fere missa sacerdote incipiente Per dominum nostrum incipiant
pulsari duae skillae ad Uesperas, ut mos est in maximis festiuitatibus.
Responsio Deo gratias ad Ite missa est fiat oratio Uespertina. Qua facta
vadant infantes in refectorium, si aliqui adeo parui sunt, ut usque post
Uesperas exspectare non possint. Interim pulsentur maiora signa duo et
duo, ad extremum pulsatis omnibus signis canantur Uesperae ut decet
solenniter. Ebdomadarius cantor incipiat Alleluia ex aliqua antiphona

Torna all'inizio