Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 142

Liber II


ostendemus. Deinde iniuriam acceptam indigne atrociterque explicabimus atque ab eo ipso profectam esse docebimus. Duplex inde agendi ratio est. Nam si amicum gravius accusare statuerimus, ostendemus illum tantum gratia offendendi fecisse, quod fecerit, sive ut nobis aperte noceret quod inimici, non amici animi est sive ut ipse ex ea recommodum aliquod consequeretur. Quarum rerum utranque ab amicitiae legibus atque officiis alienissimam esse demonstrabimus: atque ad alterutram sive utranque rem comprobandam vim argumentorum omnem conferemus. Quod si is in officio velit permanere, quo pacto nobis satisfacere possit interrogabimus idque nos maxime expectare dicemus. Sin aliqua ex parte amicum accusare statuerimus, causam illius iniuriae causis multis allatis confutatisque ignorare nos omnino dicemus neque tamen existimare nos, illum nostri offendendi gratia, ut id faceret, adductum esse, quod esset et ab eius natura, consuetudine, humanitate et a nostra amicitia, observantia, meritis penitus alienum. Expectare autem nos magnopere dicemus, ut quoquo modo et suae dignitati et nostrae amicitiae satisfaciat. Quod si is nos aetate ac dignitate antecedet, quam indignum sit iuniorem a seniori, a potente impotentem, ab opulento inopem, a maiore denique minorem offendi, decipi vexarique per locum communem ostendemus; tum

Torna all'inizio