Paulus Diaconus: Carmina

Pag 626


2. Bino loco constituta est secunda species,
quae a vitat et in solam i vocalem desinit,
sine ulla consonante, ut est sono sonui.
3. Continetur isto modo tertia iam species,
alebh litteram non habet, et eiusdem syllabae
iteratio fit, sicut obsto obstas obstiti.
4. Dicam iam de forma quarta, quae sic solet fieri:
in vi syllaba finitur, sed transacto tempore
prima brevis prolongatur, lavo lavi sicut est.
5. Ecce quinque formis adest secunda coniunctio,
cuius prima in i cadit absque consonantibus,
cuius tale est exemplum: splendui et splendeo.
6. Forma sequitur secunda, quam si cupis discere,
mox dicemus: est correpta instanti in tempore,
sed producitur perfecto, sedeo ut sedi est.
7. Genus tertiae iam modo formulae dicendum est:
terminatur i, sed prima geminata syllaba,
ut est spondeo spopondi, quae perit conposita.
8. Hinc iam quartae prosequamur ordinem speciei,
cuius terminum si tenet ultima conplexio,
hereo ut est et heret et arsi et ardeo.
9. Inde quinta in xi exit, ceu ruxi et luxi est;
vidi quoque sive prandi aut nullius formulae
verba sunt aut sextam sibi vindicabunt speciem.
10. Koniugationis novem tertiae sunt species,
coniugationis primae quarum prima quidem est,
alfam habens in vi cadit, pasco pavi quale est.
11. Lucide dicamus eia de secunda specie:
multiformem haec i tenet nulli iunctam grammati;
colo colui, exemplum si requiras, istud est.

Torna all'inizio