moralis, sed Dei. Virtus autem illa, per quam quis debet
esse bonus ultra modum humanum, appellatur a Philosopho
heroica idest principans, et dominativa. Ex hoc
ergo manifeste patet, quod Rreges, et principes si debent
recte dominari, non sufficit eos fugere omnes gradus
malorum, et quod non sint nec molles, nec incontinentes,
nec intemperati, nec bestiales, sed oportet eos esse
in summo gradu bonorum: qui enim aliis dominari, et
principari desiderant, oportet quod habeant virtutem
illam, quae est dominans et principans respectu aliarum,
et sint boni ultra modum aliorum, et sint quasi homines
divini. In hoc ergo gradu debent esse reges et principes.
Et si in tale gradu esse decet bonos et perfectos
principes seculares quales esse debeant ecclesiastice principantes,
prudentis iudicio relinquatur.
Quot sunt gradus virtutis et cuiusmodi virtutes
habere debeant reges, et principes.
Cap. XXXIII.
Distinguunt tam Macrobius, quam Plotinus quatuor
gradus virtutum. Nam quaedam sunt politicae,
quaedam purgatoriae, quaedam purgati animi, quaedam
exemplares. Dicunt autem quidam, virtutes exemplares
esse in ipso Deo. Virtutes autem politicas, esse virtutes
acquisitas, per quas homines bene se habent in rebus
humanis. Sed virtutes purgatorias, et purgati animi
dicunt esse virtutes infusas, per quis bene se habet
ad divina. Circa divina autem aiunt est duplex gradus.
Nam aliqui sunt tendentes, et euntes in divina similitudine:
et tales dicuntur habere virtutes purgatorias.
Aliqui vero sunt quodammodo iam assecuti similitudinem
illam: et tales habere dicuntur virtutes purgati
animi. Sed hi licet secundum se vera dicant, non
|
|