Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 98


[Chronica parva ferrariensis]
Quemadmodum rerum gestarum a prima mundi
etate, videlicet ab Adam usque ad factum sub Noe diluvium,
nulla vel minima notitia temporibus nostris
habetur, sic de rebus gestis in prima orbis terrarum
parte orientem versus, ubi sunt tres Indie, scilicet Serica
seu Bactriana, Eoa seu Dimerica vel Eiulath,
et maior que Termatica dicitur, nulla hominibus citra
Indum flumen habitantibus litteris monumenta cernuntur.
Nam gentes ipsas colentes Indias fraudis
expertes, abhorrentes malitias hominum citra
Indum flumen habitantium, id flumen non transeunt,
quod nostras gentes habeant fraudis violentieque
suspectas, quin commutatione mercium cum nostris
mutuum affatum devitant, se inde contaminari
putantes. Numquam armis in partes nostras penetrarunt
quamquam prepotentes sint numero gentium. A nostris
autem ducibus pluries est penetratum id flumen. Primo
quidem Semiramis regina uxor Nini, secundi regis Assiriorum,
armis Indos propulsavit. Secundo
Dionisius Liber Bacchus dictus in Indias penetravit armatus.
Tertio Hercules, qui in litore Coo columnas
erexit. Quarto Alexander magnus suis copiis victricibus
Indias superavit. Citra Indum flumen gentes
habitantes coutuntur commercio eoque res geste

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio