Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani

Pag 3


INCIPIT LIBER DE GESTIS IN CIVITATE MEDIOLANI
Ad posterorum cautelam, gesta in civitate mediolanensi tempore domini Otonis
de Vicecomitibus tunc eiusdem civitatis Archiepiscopi, per quem etiam magna
fuerunt acta negocia, cogitavi scribere metrice ad ornatum operis: metri enim
necessitas quandam habet venustatem annexam. Nec declinavi a fundamento
ystorie, licet tantum quedam maiora prosequar, omittens minora quam plurima, non solum
difficile arbitrans singula colligere, verum etiam sine fructu.
Aliqua etiam, tam poetice quam rethorice artis morem sequendo, addita sunt alicubi
ornatus causa, non tamen veritati derogantia gestorum.
Quoniam vero ex auditu ista percepi que meo sunt expleta tempore, nec me longe distante,
plus forte aliquid vel minus ad meam devenit noticiam.
Ideoque sine preiuditio veritatis hec scripta accipiat qui legerit, quoniam in hoc opusculo
nec veritati detrahere intendo, nec falsitati favere: fidelis enim scriptor velud equus arbiter
affectui privato renunciare debet et ipsis adherere rebus.
Ut autem subsequentium intelligentia facilius se offerat, prosaica dicendorum brevis
explicatio premittitur.
In duos etiam libros opus divisi: quorum primus continet ea que ante conflictus sunt
acta, licet in eo unus conflictus qui inter Cremonenses et Veronenses fuit in insula Fulcherii
breviter percurratur; in secundo vero libro plures describuntur pugne, et aliqua etiam
pauca, que pugnam ultimam secuta sunt, tanguntur.

Torna all'inizio