Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 674


crescat gratia purae creaturae, non potest pervenire in gratiam creaturae
assumptae in unitatem personae, quae ad unionem disponit quodammodo, nisi
et ipsa assumeretur. Et quia non est altior modus possibilis creaturae, quo
coniungatur Deo, quam per unitatem personae; ideo dictum est supra, quod
capacitas creata non potest ampliorem gratiam recipere.
Ad quartum dicendum, quod infinitas efficaciae quae est in merito, contingit ex
hoc quod ad actionem illam concurrit divina persona, quia non est tantum
hominis actio, sed Dei et hominis; secundum quod Dionysius actionem Christi
nominat deivirilem.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod augmentum non competit rei secundum
quod est in termino, sed secundum quod est in via ad terminum: quia
secundum quod res est in termino, tota potentialitas capacitatis eius est impleta
ex fine implente; et ideo non habet ulterius quo crescat. Et quia anima Christi
fuit ab initio conceptionis fini ultimo unita, non solum per fruitionem perfectam,
sed etiam communicando in persona Verbi; ideo gratia eius crescere non
potuit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cuilibet finito potest fieri additio, mathematice
loquendo: quia ratio quantitatis, quam solam mathematicus considerat, non
prohibet quin possit infinito aliquid addi. Prohibet autem additionem talem
forma quam considerat naturalis; et ideo secundum naturalem non est verum,
sed secundum imaginationem tantum; et similiter est in proposito, ut ex dictis
patet, quia nec gratia potest esse maior quam comprehensoris, nec gloria
maior quam creaturae unitae Deo in persona.
Ad secundum dicendum, quod hoc intelligendum est de capacitate intellectualis
naturae circa finem, ultra quam nulla capacitas alicuius rei extenditur; sicut
intellectus in statu viae, quantumcumque proficiat, nunquam pervenit ad
modum intelligendi qui erit in patria.
Ad tertium dicendum, quod missio visibilis signum fuit invisibilis missionis, non
tunc factae, sed ab initio conceptionis.
Ad quartum dicendum, quod Christus non assumpsit corpus gloriosum, ita
quod esset in ultima sui perfectione: accepit autem animam gloriosam; et ideo
secundum corpus proficere potuit, non autem secundum animam.

Torna all'inizio