Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

83


invadit et triumphaliter capit. que olim propter suam parvitatem
non nominabatur in aliqua antiqua ystoria, modo propter
sui sublimitatem nominatur per omnia mundi regna et imperia.
cuius nomen olim non erat cognitum, nisi per vicinitates locorum,
modo est divulgatum usque in omnes fines orbis terrarum.
ecce quomodo civitas Ianue a parvis incepit et de parvis ad
magna processit et de magnis ad maxima pervenit. qualis et
quanta civitas Ianue fuit et est in statu sue progressionis.
[capitulum secundum].
Postquam vidimus de statu inchoationis civitatis nostre, in
quo statu fuit satis parva, videamus nunc de statu sue progressionis,
in quo statu fuit multum magna. civitas autem Ianue, postquam
crescere incepit, ad magnum statum pervenit et magna et
magnifica et victoriosissima opera fecit. et si vellemus omnia
magnifica et victoriosa opera enarrare, que fecit postquam crescere
incepit, que quidem in cronica communis Ianue continentur,

Torna all'inizio