de elemosinis vivendo, salvari non poterant. Et ab ingressu Ordinis
tam Minorum quam Predicatorum multos avertit. Sed,
processu temporis, papa Alexander quartus illum reprobavit
et damnavit libellum, et sanctus Lodovicus rex Francie bone
memorie Guillielmum de Sancto Amore de Parisius irrevocabiliter
fecit expelli, eo quod in electis maculam imponere voluit.
Hec omnia supradicta habui a magistro Benedicto Faventino
phisico, qui interfuit et audivit. Nam multis annis Parisius studuit,
et multum diligebat et commendabat fratrem Iohannem
de Parma.
Quod frater Iohannes in generali capitulo Metis celebrato nullam constitutionem
voluit facere, eo quod subditi de constitutionum gravamine
reclamarent.
Item alio quodam tempore, cum in generali Metensi capitulo
ministri et custodes dicerent fratri Iohanni: «Pater, faciamus
constitutiones», respondit eis: «Non multiplicemus constitutiones,
sed servemus bene illas quas habemus, quia Deus ab initio
non nisi duo precepta primis parentibus dedisse legitur, unum
affirmativum et aliud negativum, et statim alterum illorum transgressi
sunt. Ideo de quibusdam conqueritur Dominus in Osee
VI: Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum meum. Quare
hoc? Quia, sicut dicit Psalmista, obligati sunt et ceciderunt. Noveritis
quod de vobis conqueruntur pauperes fratres, quia vos facitis
multitudinem constitutionum et imponitis super collum subditorum,
et vos, qui eas facitis, non vultis eas servare. Plus enim
ad manum quam ad linguam respicitur prelatorum. Ideo de
quibusdam Dominus dixit, Mat. XXIII: Dicunt enim et non
faciunt. In Esdra etiam sic habetur: Manus principum et magistratuum
fuit in transgressione hac prima, Esdre IX. Quapropter
optimum verbum dicit beatus Iohannes Crisostomus super illo
verbo Domini ubi reprehendit scribas et Phariseos dicens, Mat. 23:
Alligant onera gravia et importabilia et imponunt ea in humeros
hominum, digito autem suo nolunt ea movere: 'Vis apparere et
|
|