penetrantes, apud quos proximam hostio Hystri Hystropolim.
Inde portum Cariam et promontorium Pristrim et Bizonis motu
terre lapsi vestigium, Portum Crinos, Dionysopolim, Messembriam,
Anchialos magnamque Apolloniam, Tymniam promontorium,
ubi Helmydesonem, Philias et Phinopolim Bosphoro
Thracio iunctam, apud quem immicti Euxinum a Mediterraneo
certissitum est. Sunt preterea qui dicant huius
aquas fere dulces esse ratione ingentium fluviorum in illum
continue evomentium.
PHARUS nomen est maris ubicunque, facta quocunque casu
divisione, furens incidit, utputa inter Ytaliam et Syciliam, quas
quidam existimant olim fuisse coniunctas et terremotu postea
separatas, a qua separatione id mare quod medium inter eas
impetu fertur Pharus dicitur. Nam 'pharos' grece latine 'divisio'
sonat. Verum hoc nomen Sycilie Pharus pre ceteris servavit,
seu quia manifestior fuit divisio, seu quia notior Grecis atque
Latinis. Huic supereminent ab Ytalia Rhegium et a Sycilia
Messana civitas inclita.
PHENICEUM mare Syriaci maris pars est, a Phenicibus litus
illud incolentibus dictum, a meridie Arabum habens, ab arctoo
autem Cilicum et in conspectu Cypricum.
PHION mare (sic enim ab antiquis nominatum) est quod Corinthium
diximus.
FRETUM mare, et hoc potius generale est nomen unicuique
mari per artos meatus transeunti, ut de euripo diximus, quam
recte proprium alicuius: et ideo, nisi apponatur quod velis, de
quo dixeris non intelligetur, utputa fretum Bosphoranum vel
Syculum, et sic de ceteris.
GADITANUM mare a Gade insula extremi occidentis nomen
accepit, olim a Phenicibus habitata, ultra promontorium
Calpem.
GALILEE mare lacus est, ut supra scripsimus, sed sic more
suo a Iudeis, qui omnes aquarum congregationes maria vocant,
denominatus.
GALLICUM mare duplex est: aliud inter Hispanum spatiatur
|
|