Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 153


Lege nova Christi monet hos normaque teneri,
Cuius et imperio totus valet orbis haberi,
Tiberio placuit: Quod petis, inquit, erit.
Tunc indignatus respondit ad ista senatus:
Lex aut archatus nisi per me canonicatus,
Me quoque dante datus, non erit orbe ratus.
Sint licet ista bona, non incipit hec mea Roma.
Dedecus eternum portaret nostra corona,
Si qua per imperium lex aliena sonat.

Annis Tiberius vixit tribus et duodenis,
Morte remisit honus, reddens sua tempora celis,
Set prius in terris comoda multa dedit.
6. De templo dee Ysidis destructo a Tiberio.
Grandis in orbe soli dea scribitur Ysidis olim,
Nam quasi voce poli responsa dabat regioni,
Roma suum templum finxit in orbe fori.
[Filia regis Apis Egipti gramata finxit,
Et prior Ethiopes belli certamine cinxit,
Et dea tunc meruit major in orbe coli.]
Unica Tiberii neptis, matrona decora, Ysidis in templo Paulina frequenter adorat,
Ut dea dicta sibi conferat ampla bona.
Hec ubi sepe meat media conspecta platea,
Stans quasi pulcra dea, celebri suffulta corea,
Hanc ut habere queat miles, amabat eam.
Mundus eam querit, set displicuit mulieri,
Cras quoque sicut heri potuit nichil inde mereri,
Sic satis egrotans, Mundus amore perit.
Inde viri facies pallore coacta liquescit,
Carnis adest macies, et amoris causa patescit,
Unde sacerdotem poscit, ut addat opem.
Poscit, ut hanc nocte faciat templo residere,
Atque Dei promittat ei responsa movere,
Ysidis in specie dicta dolosa ferens.
Intus erit Mundus, dum venerit ipsa latenter,
Ut quasi iuncta Deo coeat de nocte libenter,
Denique iuncta Deo, sponte fruetur eo.
P. 153 v. 12 post dedit addit A:] Deficit hiis annis sacrum baptisma Iohannis,
Iordanis baptisma Dei quia senserat ampnis,
Fons olei Rome crisma fluendo monet.
Discipuli Christi dant signa diebus in istis; Pilatus capitur, quoniam Yhesum crucifixit.
Exul et Herodes carceris antra fovet.
Fama resurgentis Christi iam maxima crescit,
Cetus et aspexit super ethera quando recessit,
Regnantisque sonus transit in omne solum.
Dictum de apostolis et aliis sanctis impossibile et nimis honerosum esse prospicimus omnium
nomina vel acta describere. Nec etiam videtur necessarium, cum hec omnia cotidie in
ecclesia Dei legamus. Ne autem sanctos in hoc tanto opere sub silentio videamur transire,
ponemus comparationes quasdam et figuras inter vetus et novum testamentum, et in quibus
Deus ampliorem gratiam ostendit dicemus.
De singulis apostolis et sanctis omnibus fit inter vetus et novum testamentum comparatio.
Quot legitur patriarcha tribus Iacob genuisse etc.

Torna all'inizio