Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 7


Tatio Sabinorum rege postulatus sit in conloquio pacis, et
alternis vicibus audierit locutusque fuerit. Sicut enim fit
deminutive a macro macellus, a vafro vafellus, ita ab alterno
altellus.
Altus ab alendo dictus, alias ab altitudine altus.
Alterplicem duplicem.
Altertra alterutra.
Alcedo dicebatur ab antiquis pro alcyone, ut pro Ganymede
Catamitus, pro Nilo Melo.
Alica dicitur quod alit corpus.
Alicariae meretrices appellabantur in Campania solitae ante
pistrina alicariorum versari quaestus gratia, sicut hae, quae
ante stabula sedebant, dicebantur prostibula.
Almities habitus almarum rerum.
Allus pollex scandens proximum digitum, quod velut insiluisse
in alium videatur, quod Graece allesthai dicitur.
Alveolum tabula aleatoria.
Alvus venter feminae ab alendo dicta. Est enim generis
feminini.
Angor id est animi vel corporis cruciatus, proprie a Graeco
+anchedellini+, id est strangulatione, dictus; unde et faucium
dolor angina vocatur.
Antigerio antiqui pro valde dixerunt.
Antehac Terentius pro antea ponit.
Anteurbana praedia urbi propinqua.
Antarium bellum, quod ante urbem geritur.
Axare nominare.

Torna all'inizio