Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber VIII

Pag 222


Quanta hic Alfonsus fecit convivia magnus,
quosve dedit sumptus et quos per menia ludos,
quosve neoptolomos tribuit quaeve optima rursus
praemia militibus, longum esset scribere, longum
dicere; ut haec habeas, extremis omnia duxit
rebus et ad summum complevit gaudia finem,
ut iam si vellet posset Fortuna minari,
quae raro letis mansit secura triumphis.
Non locus absque suo, non sunt sine moenia ludo,
omnia festa patent, felicia quaeque nitescunt
principis ante oculos, proceres ante ora recurrunt.
Quisque studet servire animo et servire labore
obsequioque placere suo primusque videri
servitio et primus sub cara mente notari.
Sic iubet Alfonsus, sic digerit omnia magnus,
caetera magna facit, magno placitura nepoti.
O quam clara tuis laus laudibus addita, quantum



160




165




170



Torna all'inizio