Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 128


consideratio principiorum est medium quo habitus conclusionum acquiritur;
non tamen transeunte actuali consideratione principiorum, transit habitus conclusionis,
eo quod adhuc manet habilitas ad considerandum principia. Unde
cum anima sit medium congruentiae, et causans unibilitatem in corpore, non
oportet quod abscedente anima coniunctio Divinitatis ad carnem dirimatur:
quia adhuc remanet in corpore habilitas et ordo ad animam, ratione cuius
remanet in carne convenientia unionis, et unibilitas ad Divinitatem.
Ad secundum dicendum, quod aliqua duo possunt esse magis coniuncta quam
alia, dupliciter. Vel quia pluribus modis coniunguntur; et sic anima magis unitur
carni quam Deitas, quia anima est forma eius; et hoc modo est medium formaliter
unibilitatem in ipso causans: vel quia fortiori vinculo coniunguntur; et
sic Deitas magis unitur carni quam anima, quae unitur ei naturali unione,
propter quod separabilis est; Divinitas autem unitur carni per gratiam increatam,
quae immutabilis est; et ideo illa unio nunquam separatur.
Ad tertium dicendum, quod creatura ex seipsa receptibilis est divini influxus in
ipsam; et ideo non indiget medio quod faciat eam possibilem ad hoc quod Deus
in ea sit per essentiam, praesentiam et potentiam: neque etiam indiget medio
congruentiae, quia decentissimum est ut creatura a Creatore non deseratur.
Similiter etiam anima secundum sui naturam capax est Dei; corpus autem non
est assumptibile per naturam corporis, sed inquantum est perfectum anima
rationali; et ideo non est simile.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod secundum Augustinum,
spiritus multipliciter dicitur. Uno modo ipsum corpus subtile, ut
aer. Alio modo corpus animae omnino subiectum, sicut corpora sanctorum in
resurrectione, 1 Corinth. 15. Tertio modo quaelibet anima brutorum; Eccle. 3:
«quis novit... si spiritus iumentorum descendat deorsum?». Quarto virtus imaginaria,
1 Corinth., 14, 15: «Psallam spiritu, psallam mente». Quinto ipsa mens
hominis vel Angeli, Ephes. 4, 23: «Renovamini spiritu mentis vestrae». Sexto
ipsa divina substantia, Ioan. 4, 24: «Spiritus est Deus». Nunc autem loquimur de
spiritu secundum quod pro mente ponitur. Unde dicendum, quod Divinitas
mediante spiritu animam assumpsit, sicut anima mediante, corpus; sicut enim
corpus non est assumptibile nisi per hoc quod habet animam; ita anima non est
assumptibilis nisi per hoc quod mens in ea est, per quam imaginem Dei habet.
AD OBIECTA
Ad primum ergo circa hoc obiectum dicendum, quod ratio illa procedit ex
aequivocatione spiritus, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis spiritus, idest mens, non differat ab
anima per essentiam, nisi mens dicatur potentia animae, quae quodammodo ab
anima per essentiam differt, sicut proprietas a subiecto; tamen anima non ex
hoc quod est anima, assumptibilis est modo praedicto, sed ex hoc quod mentem
habet; et ideo mens est medium in anima assumptibilitatem causans.

Torna all'inizio