usque Venetias et in Adriam Iuxta
Corvule hostium navigando per Padum sive ruptam
Ficaroli pervenitur ad vicum Adrianum, ubi aquarum
Padi quadrivium reperitur. Nam dextera coniungitur
Gauro per fluentum quod dicitur Cavadicium;
sinistra facit fluentum quod dicitur
Silvus Longus, quod paludibus Clugie
iungitur. Antrorsum tendens a quadrivio iam dicto
cum Gauro intrat in pelagus. Padus antiquus iuxta
Ficarolum defluens per tria millia
passuum dextra recipit canale Mutine
coniuctum canali quod Burana dicitur, in medio vici Bondeni,
qui distat a Pado per passus quingentos. Per
Buranam navigatur in agrum Regii, per alterum canale
usque in menia Mutine. Relicto hoc hostio
canalium apud Bondenum, ima Padi petendo,
dextra apud turrim Piruti Padum
ingreditur canale palustre, per quod itur Galeriam,
villam ditionis Bononie. Deorsum navigando
a turri Piruti per tria millia
passuum invenies leva ripa Ferrariam. Si solvendo
navem a ripa Ferrarie versus ortum navigabis
per .xxv. millia passuum, invenies vicum qui dicitur
Caput Gauri, situm in angulo insule Pomposie ubi
Gaurus ex Pado exit tendens versus boream, relinquens
sinistra insulam qua sita est Ferraria,
dextra vero insulam Pomposie, que ditionis est monasterii
pomposiani. Cingitur autem ea insula nemorosa
ab occasu et a borea fluvio Gauro, a meridie Pado
antiquo usque in portum Volane, ab ortu vero
sinu Adriatico terminatur. Cum relicto
|
285
290
295
300
305
310
315
|