Chore, Numeri XVI: Iratusque Moyses valde ait ad Dominum:
Ne respicias sacrificia eorum. Tu scis quia nec assellum quidem
unquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum.
Quarto, iratus est Moyses contra principes qui reversi de
bello feminas reservaverant, Numeri XXXI: Iratusque Moyses
principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de
bello, ait: Cur feminas reservastis? Nonne iste sunt que deceperunt
filios Israel ad suggestionem Balaam et prevaricari vos fecerunt in
Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?
Ergo cunctos interficite, quicquid est generis masculini, etiam in
parvulis, et mulieres, que noverunt viros in coitu, iugulate. Puellas
autem et omnes feminas virgines reservate vobis et manete extra
castra septem diebus.
De avaritia, que excludere debet hominem a prelatione, dicitur:
«Avaricia est detestabile malum, perorrendum facinus, reciaculum
diaboli, servitus abominabilis, cuiuslibet religionis tinea
omniumque virtutum extirpatrix». Vel sic: «Avaritia est immoderatus
amor habendi». Hec merito a prelatione excludere debet,
quia excludit a regno Dei. Unde Apostolus, ad Ephe. V: Hoc
enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator aut immundus aut
avarus, quod est ydolorum servitus, non habet hereditatem in regno
Christi et Dei. Item alibi dicit, prima Timothei VI: Radix enim
omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt
a fide et inseruerunt se doloribus multis. Item Ecclesiastes V:
Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non
capiet ex eis. Item Eccli. X: Avaro nichil est scelestius. Quid superbit
terra et cinis? Nichil est iniquius quam amare pecuniam. Hic
enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit
intima sua. Item Abacuch II: Ve qui congregat avaritiam malam
domui sue, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu
mali. Cogitasti confusionem domui tue, concidisti populos multos,
et peccavit anima tua, quia lapis de pariete clamabit, et lignum quod
inter iuncturas edificiorum est respondebit. Item Prover. XXVIII:
Qui odit avaritiam, longi fient dies eius. Merito igitur a prelatione
est excludendus, cui hec pestis maledicta inheret. Ideo dicit
Sapiens, Prover. XXIX: Rex iustus erigit terram, vir avarus
|
|