Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 503


Quot oportet scire consiliarios, et circa quot
sunt consilia adhibenda.
Cap. XIX.

Si consideretur dicta Philosophi I. Rhet. quinque sunt
de quibus consiliantur homines: videlicet, de proventibus,
de alimento, de custodia civitatis, et de pace et bello:
et de legislatore: circa haec ergo quinque oportet consiliatores
esse instructos. Primo enim contingit esse regis
consilium circa proventus. in quo duo sunt attendenda.
Primo, ne maiestas regia aliquos proventus iniuste usurpet
a suis concivibus: probabatur enim supra, regem debere
esse talem, quod esset bonus virtuosus et politiam diligeret,
existentes in regno promoveret et honoraret.
quod esse non posset, si bona eorum quae sunt in regno usurparet
iniuste. Rursus est attendendum, ne in suis proventibus
defraudetur: expedit enim regium consilium pro viribus
salvare iura regis, eo quod huiusmodi bona ordinanda
sunt ad bonum commune, ut ad defensionem regni,
et ad bonum statum eius: decet ergo consiliarios scire
introitus et proventus regni, quos oportet pervenire
ad regem, qui et quanti sunt: quatenus si quis est superfluus
et iniuste acceptus, auferatur: si quis vero deficit vel
est diminutus, apponatur et augeatur. Secundo debet esse
consilium de alimento, ut sciatur utrum civitas vel regnum
cui principatur aliquis rector sufficiat sibi in alimento et
in deservientibus ad sufficientiam vitae: considerandum
est enim quantum alimentum est in regno vel in civitate
qualibet ipsius regni, et quantum est ibi adductibile, et
quorum inductione adduci valeat, ut circa haec debita
consilia et debitae ordinationes fieri possint: non enim modicum
consiliandum est circa alimentum, ut quaelibet civitas
habeat sufficientia ad vitam, quia aliter iam non

Torna all'inizio