delectabiles. Et quoniam recessio seu aversio est c.91v.b
racione contemptus Dei et conversio est racione
cupiditatis et delectacionis, hinc est quod superbia,
proprie loquendo, dicitur " inicium" et cupiditas dicitur
esse " radix" . Et quia in omni peccato est aversio
et conversio, hinc est quod superbia dicitur " inicium"
omnium peccatorum et cupiditas dicitur " radix"
omnium malorum. Accipitur tamen nomen " radicis"
quandoque pro " inicio" et e converso. " Capitale vicium"
differt a " radice" in hoc quod; sicut caput dicitur
principale membrum completum, quod est principium
aliorum membrorum quantum ad motum et sensum,
sic " capitale vicium" dicitur peccatum completum a
quo alia vicia oriuntur. " Radix" vero dicitur aliquid
sit minori complecione, et ideo, proprie loquendo,
" radix" non nominat aliquod peccati genus determinatum,
sed pravitatem libidinis seu delectacionis que
concurrit ad omne peccatum. Ideo nota quod " radix"
quandoque accipitur generalissime, aliquando generaliter
et aliquando minus generaliter. Primo modo dicitur:
|
1
5
10
15
20
|