Supervacaneum  supervacuum.  
 Serufertarios  dicebant, qui quaedam sacrificia ad arbores  
fulguritas faciebant, a ferto scilicet quodam sacrificii genere.  
 Silicernium  erat genus farciminis, quo fletu familia purgabatur.  
Dictum autem silicernium, quia cuius nomine ea res  
instituebatur, is iam silentium cerneret. Caecilius (122):  
“Credidi silicernium eius me esse esurum.”  
 Sudum  siccum, quasi seudum, id est sine udo. 
  |  
  |