ponte de Crevola inferius si est plaustrum vel equus praesens ad
caregandum incontinenti. Alioquin non. Et haec omnia sub
praedicta poena et cambium sit praesens. Et non possit cambiare
si somae vadunt in unam partem.
LVII. – DE SACRAMENTO FACIENDO.
Item statuerunt et ordinaverunt quod quilibet victuralis teneatur
et debeat omni anno a pascate mai iurare ad sancta Dei
evangelia corporaliter tactis scripturis in manibus notii seu
caneparii dicti comunis de attendendo et observando omnia
et singula contenta in dictis statutis et bona fide, sine fraude
faciendo et accusando partitores et quoslibet victurales facientes
contra dicta statuta pertinentia ad partitam ballarum
et manutenent, partitores in suo regimine suo posse et non
contraven. Et hoc sub poena praedicta. Et si non iuraverint infra
dictum terminum debeant amittere suam primam voltam.
LVIII. – DE BALLIS NON CAPIENDIS IN VALLE.
Item statuerunt et ordinaverunt quod non sit aliquis victuralis
qui debeat capere nisi duas ballas pro die sub poena
praedicta.
LIX. – DE BALLIS NON DUCENDIS A XVIII RUBIS SUPRA.
Item statuerunt quod aliquis victuralium non teneatur levare
nec portare a Burgo Domi in intus ballam nec mercantiam
quae vadat pro partita quae sit a decem octo rubis supra nisi
de eius voluntate et ultra solvant mercatores duplum a rubis
XVIII supra. Salvo quod si aliquis victuralium nollet ducere dictam
ballam quod possit mercator duci facere dictam ballam
dando victurali qui veniet de volta turonum unum et ipse victuralis
non debeat amittere suam voltam. Et hoc intelligitur de
balla una pro quolibet mercatore tantum. Et quod quilibet mercator
ducens ballas vel mercantiam per dictam vallem Diverii
teneatur et debeat, si ab eo petitum fuerit, iurare ad sancta Dei
evangelia corporaliter tactis scripturis in manibus notarii seu
caneparii comunis praedicti de ducendo et manifestando videlicet
quot ballas ipse ducet ne fraus ibi committeretur.
LX. – DE FERRAMENTIS NON DUCENDIS.
Item statuerunt et ordinaverunt quod omnes calderas et
earum ferramenta vadant et ire debeant pro partita et pondere
quae transeant per vallem Diverii si empta sunt et empta ut
|
|