modico perturbari, quia libenter vellemus quod omnia prospera
vobis essent. Ne igitur videamur oblivioni mandare
servitia gratiosa, que devotione laudabili nobis fideliter contulistis,
interioris hominis iusta compunctione movemur ad
vestram indigentiam sublevandam. Quapropter vestram prudentiam
deprecamur, quod in signum dilectionis, benivolentie
pariter et amoris ad nos venire fiducialiter non tardetis, in
vero scientes, quod nostris rebus dilectioni vestre subvenire
cupimus et facere gratiam et honorem: nam superveniens officium
dignitatis, affectum non minuit, sed auget debitum
pietatis.
CIII.
De nepote scolare ad prelatum pro subventione.
Venerabili patruo, immo in Christo patri et domino metuendo,
I. Dei gratia dignissimo plebano Sancte Marie in Balneis,
B. nepos eius literali studio Bononie mancipatus se ipsum
totum. In scholis publice dicitur et indubitabili credulitate firmatur,
quod vestre largitatis manus mihi necessaria porrigit
abundanter; quod leto animo non desino confiteri, ut persona
vestra honorificentia debita extollatur. Quare vestram benignitatem
exoro suppliciter ac devote, quatenus mei recordari
velitis intuitu pietatis, vestre bonitatis providentia faciendo,
quod saltem in aliquo fama respondeat veritati et
dicta cum factis conveniant et non sint penitus aliena.
|
|