Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 593


quanto hostes sunt lassati laboribus, vigiliis et incommoditatibus
aliis: si tunc invaduntur, facilius devincuntur,
quam si debite quievissent. debita ergi quies hostes potentiores
reddit. Sextum quidem, est amor et concordia
ipsorum. Nam si hostes divisi corporaliter facilius devincuntur,
multo magis divisi animo et voluntate debellantur
celerius, quia maior est divisio animorum quam corporum.
Et e contrario, si hostes non sunt sparsi, sed sunt corporaliter
coniuncti, potentiores sunt ad bellandum, et multo
magis si se diligunt et sunt conincti animo et voluntate:
quia de se ipsis magis confident, et erunt viriliores
et promptiores ad pugnam. Omnis enim amor est quaedam
vis unitiva, et plus amor unit amantum corda,
quam loci unitas existentium corpora. Quare si unitas
loci et congregatio bellantium eos potentiores facit, amor
et unitas cordium eos viriores reddit. Septimum,
quod facit hostes potentiores ad renitendum, est latentia
propriarum condicionum existentium circa ipsos. Nam
quanto conditiones hostium melius sciuntur, tanto facilior
eligitur via, qualiter debeant impugnat: quanto vero
eorum negocia sunt magis latentia,magis ignoratur impugnationis
modus. Enumeratis itaque quae reddunt hostes
potentiores ad renitendum; de facili patere potest, quomodo
et qualiter bellantes suos hostes invadere debeant.
Nam cum septem modis enumeratis hostes fortiores existant;
cum modo opposito se habent, sunt invadendi et debellandi.
Primo igitur dux belli per insidias vel propter:
aliquem alium modum, debet diligenter advertere, quando
hostes sunt dispersi: et tunc debet eos invadere, quia
non habebunt potentiam resistendi. Secundo debet diligiter
explorare eorum itinera. ut ad transitus fluviorum,
ad praecipitia montium, ad angustias sylvarum, ad difficultates
paludum et viarum se hostibus opponant: quia sic
facilius devincentur. Tertio debet aspicere ad ipsum tempus:
quando sol reverberat ad oculos hostium, pulvis

Torna all'inizio