: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

75


commutari quodlibet illorum nominum in nomen qualitatis
secundum delegantis libitum ut: "gloria prepollentissimus, excellentissimus"
et similiter .
Si autem virtute aliqua venustatum significare voluerit, eisdem
commutationibus utetur, quas superius apostolico et ceteris
convenire monstravimus. Possunt quoque hec omnia ducibus,
marchionibus, comitibus, aliisque excellentibus personis accommodari,
quandoque per eadem, quandoque per eorum positiva, sicut
personarum dignitates vel benivolentie captationes postulabunt.
Episcopis autem vel archiepiscopis et si precellentes videantur
persone non nisi perraro superlativa delegare conveniens
est, quoniam sicut apostolicus et imperator persone sunt, quibus
nulle maiores, * ita eis solis superlativa convenit delegari,
ut eorum constructione illorum sublimitas exprimatur.
Quandoque tamen , ut diximus, ob benivolentie captationem
postulandam illis delegantes utuntur , eorum autem positivis
congrue in cunctis uti possumus, que episcopis vel archiepiscopis
delegantur.
Horum tantum exempla subdemus: "Venerabilis, religiosus,
munificus, suffragator, providus, discretus, temperatus, longanimis"
et similia. Possunt quoque congrue predicto modo
variari ut: "Religione venerandus, modestia benignus, pietate
compatiens" et similiter de virtutibus predicta varietas servetur.
Hec et cuncta abbatibus et monachis et religiosis viris
possunt convenienter attribui, prout personarum gravitas
exposcet

Torna all'inizio