Salimbene de Adam: Cronica

Pag 235


Et tristabantur boni fratres et irascebantur vere usque ad mortem,
dum talia audiebant. Videbant enim illud Dominicum verbum
impletum, Mat. V: Vos estis sal terre. Quodsi sal evanuerit, in
quo salietur? Ad nichilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et
conculcetur ab hominibus
. Igitur propter predicta provocatus
papa Gregorius excommunicavit Heliam.
Undecimus defectus fratris Helye fuit quia infamatus fuit
quod intromitteret se de alchimia. Revera, ubicumque audiebat
aliquos fratres esse in Ordine, qui in seculo aliquid de materia
illa sive de artifitio illo scivissent, mittebat pro eis et retinebat
eos secum in palatio Gregoriano. Fecerat enim papa Gregorius
nonus magnum palatium fieri in loco fratrum Minorum de Assisio,
tum propter honorem beati Francisci, tum etiam ut ibi habitaret,
quando veniret Assisium. In illo ergo palatio plures erant
camere et diverticula multa, in quibus Helyas retinebat iam
dictos nec non et alios multos; quod erat quasi phytonissam consulere.
Sibi imputetur, viderit ipse!
Quod frater Helyas voluit se excusare de defectibus suis Ordinem infamando.
Duodecimus defectus fratris Helye fuit quia, postquam erat
depositus et ibat cum imperatore vagabundus, quadam die venit
ad quemdam locum fratrum Minorum et congregatis fratribus in
capitulo cepit velle ostendere innocentiam suam et quomodo fratres
iniuste deposuerant eum. Et sic exorsus est loqui: «Timor
quem timebam evénit michi, et quod verebar accidit. Nonne dissimulavi?
Nonne silui? Nonne quievi? Et venit super me indignatio
»,
Iob III. Postmodum prosecutus est verba sua, sicut
voluit et visum sibi fuit, semper se laudando et Ordinem vituperando.
Et responsum fuit ei, consequenter ad omnia que dixerat,
quia tempus et responsionem cor sapientis intelligit, Eccle.
VIII. Dixit ergo respondens: «Quod timet impius, veniet super
eum; desiderium suum iustis dabitur
, Prover. X. Nec dissimulasti
nec siluisti nec quievisti, sed Ordinem tuum vituperasti et personam
tuam infamasti et malum exemplum secularibus dedisti et

Torna all'inizio