actus substracti. Et sic accipit Augustinus quando				 c.88v.b 
eum allegat Magister Sentenciarum in li. secundo dicendo: 
"  Opera dyaboli, que vicia dicuntur, sunt actus, 
non "  res"  . Hoc expedito, dicam ulterius: "  Malum vel 
peccatum est in dyabolo, ergo peccatum est?"   Respondeo 
quod non sequitur; nam, secundum Phylosophum, 
quedam sunt encia et quedam encium. Nam, quamvis 
privacione possunt dici encium, non tamen possunt dici 
encia. Cum autem dico maliciam esse in aliquo, dico 
eam esse encis. Nam primum "  esse"  est secundum quid, 
secundum vero simplex: et sic proposicio est falsa secundum 
quid et simpliciter. Dicam ulterius: "  Quid ad 
ista malicia est?"   Respondeo quod istum verbum "  est"  , 
sicut vult Phylosophus3, potest dupliciter predicari. Nam 
quandoque ponitur inter duo extrema, ut: "  homo est risibilis"  , 
et sic est proposicio de tercio adiacente. Si vero ponitur 
ut res inportata per ipsum, sicut ponuntur alia verba, 
ut "  legit"  , "  discit"   etcetera, tunc proposicio est falsa, quia 
esset sensus: "  malicia est"  , idest malicia est ens, idest aliqua 
essencia.Alio modo si accipiatur ut copula et sic oracio
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |