Gaufridus: Summa de arte dictandi

903


narrandi sumamus exordium hoc modo: Letatus sum in hiis que dicta
sunt michi, letatus sum, inquam, et perfusus gaudio magno ualde, quia
meus Perithous pannosam post terga reliquit pauperiem, tandemque letioris
fortune beniuolentiam captauit ad plenum.
Et nota quod, ubi dictio
repetitur uel oratio, aut nugationem inducit, ut apud loycum solet
fieri, quandoque sue significationis importat augmentum, ut in superiori
exemplo letatus sum et cetera, quandoque feruorem insinuat desiderii,
ut illud Deus, Deus meus, respice in me , quandoque naturalem excitat
pietatem, ut illud Anna soror, soror Anna, mee male conscia culpe , quandoque
inuectionem roborat, ut illud Tune duos una, seuissima uipera
cena una duos.
Et quidem talis iteratio non minus uenustatis
quam uetustatis in se continet, dum tamen congrue collocetur.
6. ITEM ALIUS MODUS FORTUNE PROSPERE.
Item alius modus inchoandi narrationem hoc modo: In labiis exultationis
de cetero loquitur os meum, quoniam Achates meus, immo meus
Pilades et alter ego erectus est per Dei clementiam de lacu miserie et de luto
fecis.
Vel aliter: Propter hoc dilatatum est cor meum et exultauit anima
mea, quia pater misericordiarum Deus tue puritatem innocentie sacerdotii
caractere sigillauit,
vel sic: celesti mense te prefecit ministrum, uel
te qui agnus eras dignatus est assumere in pastorem.
Vel aliter poteris ueram
enucleare leticiam hoc modo: Dies desideratus illuxit nobis, in quo
tue fraternitatis continuatam audiuimus sospitatem.
Vel: Gaudens gaudebo
in Domino quamdiu felicitatis uestre dilatabitur amplitudo.

7. EXORDIUM NARRATIONIS EORUM QUI PAUPERTATEM EVASERUNT.
Alius iterum ramus de stipite prosperitatis procedit, quem Virgilius
in VI° Eneidos aureum uocat eo quod secularibus abundet diuiciis
et dignitate resplendeat temporali. Quicumque igitur huius
felicitatis ramum attingere meruit, prosperitatis sue narrationem sic
poterit inchoare: Dextera Domini fecit uirtutem, dextera Domini exaudiuit
me, qui nuper inter fluctus paupertatis seminaufragus enatabam.
Vel:
Fortunatis, set non forte natis, affluenter abundo successibus: felicitatem
enim meam diuino auxilio michi peperit labor meus.
Vel: Recordatus

Torna all'inizio