: Vita prima S. Bernardi episcopi Parmensis

1323


sunt suum exitum demonstrare. Tertia superveniente die iuxta horam tertiam ceperunt
terribiliter puerum vexare; puer vero volutabatur spumans. Demones vero clamabant
dicentes: "Sancte Bernarde, miserere nostri, quia vidimus te duci a beata virgine Maria !"
Demones iterum atque iterum clamantes dicebant: "O beate Bernarde, cur fles ? Cito exituri
sumus et propter tuas lacrimas hic stare non possumus, quia lacrime tue nos incendunt
et torquent". Sacerdotibus vero illis precipientibus, ut in nomine Domini exirent et neminem
lederent, demones vero cum adfirmatione dicebant se exituros: "sed non possumus,
quia licentia non datur nobis exiendi a Yhesu Christo, et asserebant voce tetra beatam
Mariam cum sancto Bernardo iuxta pedes domini nostri Yhesu Christi flentem. Iuxta
horam nonam ceperunt clamare et cum magno ululatu exierunt, et puer factus est quasi
mortuus. Quo interrogato, quomodo se haberet, ait: "Deo gratias ! Liberatus sum !" Quod
cum audivimus, dedimus cum lacrimis gratias beate virgini Marie et beato Bernardo confessori
precioso necnon domino Yhesu Christo, qui semper exaudit preces servorum suorum.
23. Cum multa et innumerabilia sint miracula, que dominus noster Yhesus Christus
meritis beatissimi Bernardi episcopi operatus sit, tamen ea, que vidimus et audivimus,
ne oblivioni tradantur, stilo commendare curavimus.
Contigit beatissimum Christi confessorem nature concessisse, cuius corpus ante altare
preciosissimi martiris Ciriaci indecenter deponitur et uni soli iuveni, tamen cereis circumseptum,
ad custodiendum commendatur a diacono quodam. Qui Albertus diaconus
ait puero: "Habeto custodiam, quoadusque veniam ad te, quia videre volo palatii expoliatores".
Qui diu morans, tenebris supervenientibus, nox advenit, tamen rediens ait iuveni:
"O puer, ubi es ?" Quo respondente: "Presto sum !" ait diaconus: "Cito perge, iuvenis et
ignem affer ! Ecce canonici iam lapidabunt me". Qui accepta candela a diacono ad coquinam
canonicorum tendebat; qui, cum pervenisset ad meridianam portam templi, nimio splendore
preoecupatus obstupuit, tamen in se rediens candelam, quam a diacono susceperat,
vidit accensam. Quo facto ait: "Domine, miserere mei !" Videns diaconus iuvenem venientem
cum candela accensa ait: "Quomodo tam cito invenire, potuisti, fili mi ?" "Voluntas", inquit,
"Dei fuit, ut cito michi occurreret, quod volebam".
Auxiliante domino nostro Yhesu Christo. qui vivit et regnat per omnia secula seculorum.
Amen.

Torna all'inizio