dixit: qui non molestatur adulari populo, nec in tolerandis malis
moribus iporum, magnus eorum gubernator censetur. Et dixit:
non est rex qui regnat in servis, sed in liberis, nec est dives
qui censum cumulat, sed qui in propriis serviciis laudabiliter
ipsum expendit. Et interrogaverunt eum quid oporteat agere aliquem
ut alio non indigeat. Respondit: si dives est, moderate
vivat, si pauper, in labore persistat. Et quesiverunt quanto censu
debet homo esse contentus. Respondit: tantum lucretur quod
non oporteat adulari alicui, nec defectum habeat eius quod est
sibi necessarium. Et dixit discipulis suis: cum studere cessaveritis,
spaciemini in bonis ystoriis. Et dixit: decet sensatum
non concupiscere amici divicias ut eum non despiciat, sed sibi
adequari desideret. Et dixit: non spernas modicum bonum, si
quod facere poteris, quia modicum multum erit. Et dixit: meditari
regem in se ipso die uno est decencius quam uno anno tripudiari.
Et dixit: operari per scienciam est res cognoscere et
distinguere eas; et agere per ignoranciam est conculcare eas et
sub dubietate relinquere; et agere per veritatem est res statuere
per loca sua; et procedere per mendacium est non ordinare eas
per loca sua. Et dixit: non credas esse paciens donec prevaleas
tuis cupiditatibus. Et quesitus qualiter ad tantam scienciam pervenisset,
respondit: plus olei in crutibulo quam vini in cypho
consumpsi. Et dixit: oportet, cum conveneris aliquem puerum,
quod cedas ei quo possit sedari ipsius error, alioquin malignabitur.
Et interrogatus, quis espediat ad gubernandam villam
respondit: qui bene gubernat se ipsum. Et interrogatus, quis
meretur pocius nomen sapientis, respondit: qui magis consultat
et qui magis dubitat quousque bene scruptetur et bene experiatur.
Et dixit: vasa aurea probantur per sonos quos reddunt
in sui percussione, cum experiuntur utrum sint solida vel rimata;
|
|