Petrus Damiani: Epistulae

Pag 394


oraciones, oblaciones, sacrificia, quae pro defunctorum animabus offeruntur,
nichil sibi proficere ante iudicium. Et quid mirum, si hoc idem
michi contigit peccatori quod evenisse cognoscitur ipsi tocius christianae
religionis auctori? Ait enim: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et
biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis . Quod audientes
septuaginta ferme viri dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum
audire? Et teste scriptura iam non cum illo ambulabant. Ussit itaque eos
sol, Christus est enim sol iusticie. Istos autem ussit luna, ego enim ad
lunam, hoc est ad corpus Christi pertineo, quod est eclesia. Vos autem e
contrario benedicentes, michi dignamini dicere: Per diem sol non urat te,
neque luna per noctem .
Ecce in tantum profecerunt sapientes et prudentes istarum partium
viri, ut omnia caelestis eloquii profunda cognoscant, universa divinorum
voluminum misteria conprehendant, et in sola una sermonis mei sentencia
caliginem cecitatis incurrant. Et si eos hereticos esse delectat, numquid
in tantum amici mei diligunt, ut sine me in heresim transire non possint?
Quisquis enim perhibet oraciones, oblaciones, sacrificia pro defunctis
prodesse non posse, et hoc inpudenter affirmare conatur, hic profecto
Herianus esse convincitur. Herius enim hoc in erroris sui disputacionibus
dogmatizat, quod hec pietatis opera vana sint prorsus ac frivola, nullique
in illo saeculo postmodum profutura. Numquid enim divinorum eloquiorum
strenui scrutatores quamplures per divinarum scripturarum campos
non possunt sentencias reperire, quibus ut heretici fiant, valeant sibi musipulas
pedicasque substruere? Porro si delectat eos, ut a Christianismo
recedant, occasionis materiam invenire, diiudicent illud quod Dominus in
evangelio dicit: De die illa , id est iudicio, neque angeli sciunt in celo, nec

Torna all'inizio