Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 147a


Propter hoc enim sequitur, quod participium
habet pro modo significandi
essentiali generali partem modi significandi
essentiali generali nominis. Ideo
non addit aliquod accidens supra accidentia
nominis. Licet magis distinguuat
aliquod accidens quam nomen, scilicet
personam, tamen non addit accidens
aliud ab accidentibus nominis. Similiter
quia haberet eadem accidentia que sunt
in verbo. Sed nos videmus quod participium
habet genus, quod est discretio sexus,
et habet casum, que non invenitur in
verbo. Ideo necesse est quod addat aliquid
supra modum significandi quem accipitur
a verbo. Quare non significabit actum
per modum fluentis solum.
 
< Solutio propria >
Ideo dicendum, quod participium significat
substantiam et actum. Sed substantia
duobus modis dicitur. Uno modo appellatur
substantia modus permanentis, et
sic substantia significatur per nomen de
modo significandi essentiali generali, et
opponitur ista substantia modo fluentis.
Et talis substantia non significatur per
participium de modo essentiali generali.
Alio modo appelatur substantia quidam
modus significandi per modum fluentis
sine distantia, et iste modus opponitur
modo significandi per modum inclinabilis
cum distantia. Talem substantiam significat
participium de modo significandi essentiali

Torna all'inizio