mortem ei est comminatus. sed hec ille contempnens,
sponte deseruit Creatorem et sequutus est peremptorem. Deus
vero, qui mentiri, ut est Veritas, noli novit, morte, qua minatus est,
eum addicit. dixerat enim illi atque eius uxori :« In quacumque
die comederitis de ligno sciencie boni et mali, morte morie –
mini». que videlicet sentencia non solum corporis, sed et
anime mortem ostendit. sed quia benignissimus Deus serpentis
suasionibus miserabiliter vidit hominern deceptum. fragiliorisque
esse materie figmentum, noluit hunc esse in eternum dampnatum.
hinc enim actum est, ut unigenitus Dei Filius carnem sumens
moreretur pro nobis, ne mors anime ultra regnaret in nobis, ut
quod in Adam perdideramus, in Christo reciperemus. hinc enim
scripturn est: « Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium
suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege
erant redimeret, ut adopcionem filiorum reciperemus ». sed quo
caritatis ardore id fecerit pro nobis, nullus verbis explicat ex nobis.
ait enim ipse Dei Filius: « Sic Deus dilexit mundum, ut Filium
suum unigeniturn daret ». hinc iterum Paulus dicit: « Qui
dilexit me et tradidit se ipsum pro me ». de quo rursus
ait: «Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est, esse
se equalem Deo, sed semet ipsum exinanivit formarn servi accipiens,
in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut
homo; humiliavit semet ipsum, factus obediens usque ad mortem,
|
|