Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 75


Robertus enim comes Lorotelli, dum Siciliam fortuna crebris
tumultibus fatigaret, maximam regni partem invadens, usque
Orgeolum pervenerat, quod in Apulie Calabrieque confinio situm
est. Omnesque comites, qui primum ob admirati scelera rebelles
extiterant, postmodum de regis gratia desperantes, illi se
coniunxerant, preter Gillebertum Gravine comitem, qui regis gratiam
consanguinee sue regine precibus impetraverat, et relicta
societate comitum, exercitui preerat in Apulia, Roberti comitis
impetum quantum poterat moraturus. In Calabria quoque comitissa
Catacensis ad eum defecerat, Tabernamque, castrum fortissimum,
tam militibus quam aliis rebus necessariis premunierat,
ut si regem Farum transire contigeret, eo se cum matre sua
posset secure recipere.
XXIIII. De habitatione Butherie.
Rex itaque, iuxta quod pactum fuerat, dimissis hostibus receptaque
ac destructa Buteria, deinceps eam habitari prohibuit,
ac non multo post, aucto exercitu, in Apuliam transiturus,

1



5




10




15

Torna all'inizio