Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 38


ad usum amantium pervenire, duxi quedam
narrandi genera ponere generaliter in exemplum,
ut dictatores quilibet preparatoria inveniant in
dicendo. Set distinguenda sunt amandi tempora
et amantium genera. Quidam enim amare incipiunt
aliquas nec tamen cum eis colloquium habuerunt;
quidam autem post colloquium et parvam
familiaritatem amorem quarundam requirunt;
quidam enim illas amare appetunt, quas
nunquam viderunt. Tria igitur sunt tempora, in
quibus hec omnia fiunt. Amantium vero genera
sunt duo: laicus videlicet et clericus. Item laicorum
alius miles, alius pedes. Item militum alius
rex, alius dux, alius princeps, alius marchio, alius
comes, alius procer, alius vavassor. Item peditum
alius civis, alius burgensis, alius negotiator, alius
rusticus, alius liber, alius servus. Clericorum itaque
alius prelatus, alius subditus, quia non sunt distinguende
omnes clericorum species, ne amoris
iura ledantur. Ceterum si vellem secundum uniuscuiusque
vitam et conditionem genera ponere
narrationum, primo deficeret tempus quam sermo.
Ergo sicut humane conditionis natura communis
est, ita communia ponam exempla et transcurram
opus utiliter inchoatum.

Torna all'inizio