Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 104

Liber II


Pontificem festis diebus concionantur. Quod quidem mihi dicendum putavi, non ut eos reprehenderem, qui in caeteris disciplinis docti sunt, hanc facultatem omnino non attigerunt, sed ut hi qui oratores haberi volunt, it vitium et plane cognoscerent et quantum possent evitarent. Sed ut ad institutum redeamus, ita divinae res tractandae sunt, si publice dicamus, ut oratio, non lectio aut disputatio videatur. Epistola quia ius docendi habet, liberior est. Hi vero quos divos vel recepto iam vocabulo sanctos appellamus, tum ab humanis, tum a divinis partibus laudandi sunt. Humanae partes, natura, fortuna et animo continentur. Naturae, sive corporis partes sunt, forma, robur, valetudo, velocitas, agilitas, proceritas, dignitas et quae his similia sunt. Has illi partes si habuerint aut extenuasse ieiuniis aut in solitudine abscondisse aut squalore situque obduxisse aut ad divinarum rerum usum contulisse dicendi sunt; si non habuerint, non quaesisse, imo etiam contempsisse. Fortunae partes sunt, genus, educatio, patria, honores, dignitates, inopia, clientelae, amicitiae, affinitates, liberi, nepotes et caetera eius generis. Quae si fuerint, ab aliis partim relicta, partim divinum cultum collata esse, dicendum erit; si non affuerint, non esset quaesita, imo etiam omni studio evitata. Animi partes

Torna all'inizio