Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 29


cupienti, taliter descendatis, ut vobis grates et dignas laudes nobis communiter referre valeamus.
PETITIO
11 Nunc igitur prudentie vestre significando et si prodesse debet plurimum rogando dirigimus, quatinus huic amico nostro qui eosdem libros vobis vendente habere desiderat, voluntatem vestram pro amore nostro taliter inclinetis, ut preces nostras apud vos sibi prodesse cognoscat, et vobis exinde dignas grates valeat exhibere.
VEL PETITIO
12 Quia igitur lator presentium amicus noster iam dictos libros emere cupit, et ut vobis pro eodem negotio scriberemus precibus inpetravit, vos maxime deprecamur, quatinus ita ei condescendatis, sicut pro amicis vestris descendere si oportunum esset cuperetis.
14.
RESPONSIVA EIUSDEM
1 Gui (doni) suorum amicorum intimo B(ernardus) salutem et omne bonum, vel: salutem et utriusque vite solatium, vel felicitatem.
EXORDIUM
2Postquam vestras litteras, amicorum karissime, (inspeximus) quibus nos errantes ad equitatis viam vobis placuit revocare, ilico siquidem vestris precibus inclinati, huic amico nostro sicut credimus secundum eius voluntatem satisfecimus.
EXORDIUM
3 Ex quo, karissime plurimum metuende, vestrarum seriem litterarum diligenter intelleximus, postulationibus vestris animum inclinantes, voluimus ut huius amici nostri voluntas dignum sortiretur effectum.

Torna all'inizio